Giacomo Baroffio Corpus Italicum Precum



Descargar 2.65 Mb.
Página1/42
Fecha de conversión19.01.2017
Tamaño2.65 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   42
Giacomo Baroffio
Corpus Italicum Precum

Materiali per una storia del sentimento religioso in Italia

A - I


... dic ubi Tullius clarus eloquio vel Aristoteles summus ingenio Tot clari proceres tot retro spatia

... domine deus pater misericordiarum audeo ne venire et apparere [LHP.II 178]

... famulo tuo Ioanni Petro meritis eius intercedentibus antiqui hostis et malorum hominum universas insidias superare et ad gaudia merear pervenire caelestia Qui vivis trinus et unus semper regnas deus in saecula saeculorum Amen (NGNM 22402, 112r acefala: Pro fa...)

... necessitatibus meis Quia sicut in adiutorium mihi miserere N animam meam et corpus meum ab omni peccato et ab omni periculo libera et adiuva me perfectissime deus tuis precibus gloriosis et succurre me in omnibus tribulationibus meis praesentibus et futuris Per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum Qui tecum vivit Amen [BG16, 137r]

... pas vincula cordis mei et emollias pectus meum ferreum et dones mihi intellectum ... commendo tibi Christe animam meam et omnes diligentes me et qui meam coram gerunt ... aeterni regis praesentatus fuero ad iudicandum [Chg173c 372]

... patefecisti te deum verum et dominum nostrum suppliciter exoro sedentem ad dexteram dei patris omnipotentis cui est honor potestas et imperium [Ghg176b 267]



... solatium et finalis tutela [ZRh164, 117r cfr Sit Iesu dulcissime sacrum corpus tuum ... et tutela finalis in morte Qui vivis = BerlinKK78B21, 222v]

... ta cum omnibus minum donec misereatur nostri et ut mundet corda nostra ab omni sollicitudine rerum mortalium [HAS 316v: litanie - invocazione tropata 11]

... ut non habet potestatem nocendi mihi ulla causa salvator mundi salva me qui cum patre et spiritu sancto vivis et regnas in saecula saeculorum Amen [BG16, 114v]

a a a intercessionem ab omni periculo et animae nos defendas et praesentis vitae salutem conferas et ad gaudia caelorum perducas Per [HAS 25r]

A cunctis nos quaesumus domine reatibus et periculis clementer absolve quos per lignum sanctae crucis redimere dignatus es Qui vivis [Oratio ad crucem (1): PL 101, 463C]

A domo tua quaesumus domine spiritales nequitiae repellantur et aeriarum discedat malignitas tempestatum Per [OxB249, 101r]

A domo tua quaesumus domine spirituales nequitiae ... malignitas tempestatum [Ghg176b 204 contra fulgura]

A domo tua quaesumus domine spirituales nequitiae repellantur et aerearum discedat malignitas tempestatum Per Christum [Mn23 75r contro la tempesta alia]

A facie impiorum quaeso domine sub umbra alarum tuarum nos protege ut ad laudem tui nominis surrecturi te super nos vigilante securi dormiamus Per [Alia oratio in dormitorii cellula: PL 101 490 C]

A facie impiorum quaesumus domine sub umbra alarum tuarum ... super nos vigilante securi dormiamus [Chg173b 333 ad completorium alia]

A facie impiorum quaesumus domine sub umbra alarum tuarum nos protege ... securi dormiamus. Per [Brb497 133 in dormitorio cellula alia]

A facie impiorum quaesumus domine sub umbra alarum tuarum nos protege ut ad laudem tui nominis resurrecturi te super nos vigilante saecuri dormiamus Per [GvG 1933, 37]

A signis caeli non timebo ... et fulminas o omnipotens [Oraison quant y fait tonnerre PaL1429, 120r: LHP 1, 277]

A voi figliuolo di dio a cui priego la beatissima vergine Maria salutata ... ello spirito mio e di tutti i fedeli cristiani (Ri23:77v)

Ab ipso benedicatur cuius spiritus super eam mundi exordio ferebatur Per Christum dominum nostrum Amen [CmN7, 34v Ordo Missae Cum benedicit aquam ponendam in calice]

Ab omnium impugnantium nequitiis ecclesiam tuam domine dextera tuae potentiae defende ut inimicis retrorsum conversis sacris a te benedictionibus repleatur Per dominum [Bruno Herbipolensis ep Expositio psalmorum Oratio ex ps 128: PL 142 477 A]

Ablutor peccaminum domine quia nimium te fideliter invocantem velociter consolaris rogamus ut nos a periculis inferni erutos in regione vivorum ablata peccati morte restituas Qui vivis et regnas [Bruno Herbipolensis ep Expositio psalmorum Oratio ex ps 114: PL 142 420 C]

Abs te enim habet omnis creatura quidquid habet decoris et pretii et quid mirum si omnia solus excellis Tu inter astra solem excellenti claritate vestisti et clarior sole tu es Imo quid est sol quid est omnis creatura quid ipsa lux nisi tenebrae ad tui comparationem Ornasti caelum sideribus empyreum angelis aera volucribus piscibus aquas terram liliis floribus et virgultis Sed non est species neque decor omnibus his in tui comparatione O fons universae pulchritudinis Iesu Melli dulcedinem suam praestitisti et dulcior melle tu es oleo suavitatem suam dedisti et tu suavior oleo es aromatibus cunctis odores suos inspirasti et est o Iesu Odor tuus super omnia aromata suavior et gratior [Eckberti abbatis Schonaugiensis Soliloquium seu Meditationes II: PL 195 107 B]

Absolve quaesumus domine nostrorum vincula peccatorum et virtute sanctae crucis nos ubique custodi Per [Oratio ad crucem (7): PL 101, 463D]

Accedendi cum precibus ... [ZRh145, p. 373 Pro impetranda exauditionis gratia]

Accende illumina et sanctifica me vas tuum domine [Oratio Augustini ante missam D1109, 17v]

Actiones nostras quaesumus domine aspirando ... per te caepta finiatur [Ghg176b 191]

Actiones nostras quaesumus domine aspirando praeveni et adiuvando prosequere ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat et per te caepta finiatur [GF 161, 166v L218:8 NGNM 22402, 79r (GrH 198 GeS 312)]

Actiones nostras quaesumus domine aspirando praeveni et adiuvando prosequere ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat et per te caepta finiatur [SpA459, 134r (Ort 9)]

Ad fontem misericordiae deus accedo peccator ... et cautelam efficacem de futuris Amen [Fb332, 1r Prima oratio (s Thomae de Aquino) quasi resipiscentium seu incipientium: ed. Sertillanges 1920, 62-66]

Ad mensam dulcissimi convivii tui ... firmissima tuitio [Ante communionem PaL1416, 175r: LHP 1, 258; 273 II 37.39.232]

Ad mensam dulcissimi convivii tui domine rex angelorum ... [Assisi 588; Cenci 1981, 55]

Ad mensam dulcissimi convivii tui domine rex angelorum ego miser et indignus ac peccator accessurus vereor et tremisco repletus vitiis et aspersus maculis multis ... ex tua praesentia gaudeam invenisse Amen [Alia oratio ante communionem MiB41, 65va-66vb]

Ad mensam dulcissimi convivii tui domine Rex angelorum ego miser et indignus peccator accessurus vereor et contremisco repletus vitiis et aspersus maculis multis et diversis unde miser inter angustias depraehensus valde anxior et quid eligam ignoro Scio et recordor verba tuae reverendae veritatis quibus exhortatus es dicens Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis sed propter multiplices excessus meos exterrent me verba apostoli tui quibus comminatus est dicens Qui manducat carnem et bibit sanguinem domini indigne iudicium sibi manducat et bibit Si igitur non accessero vitam fugio Si me ingessero indigne damnationem incurro vereor ex oboedientia damnari si dimitto Timeo iudicium sumere si accessero Attrahor per gratiam et retrahor per culpam Impedit me fragilitas carnis quem tanti mysterii delectat caritas Scio domine oculos tuae maiestatis In praesenti me contemplari et omnibus horis sanctum angelum tuum ad hoc sacrum mysterium assistere Et quali fiducia ego miserrimus praesumo ad hoc accedere qui gravissime sordesco per vitia Aut quomodo cum sim vermis et materia carnalis audeam percipere mysteria tantae dignitatis o summa deitas o tremenda maiestas o pia miseratio o ineffabilis immo inexcogitabilis et inscrutabilis sanctitas quo ibo a spiritu tuo aut quo a facie tua fugiam Si quidem corda scrutaris conscientiarum secretissima nude et aperte intueris Ad te fontem misericordiarum curro Ad te pium Samaritanum infirmitatis humanae singularem medicum sanandus confugio Ad te festino et quem iudicem sustinere nequo salvatorem habere spero Tibi domine plagas meas ostendo tibi vulnera mea detego Video peccata mea multa et magna et timeo Video suavitatem tuam et misericordias tuas quarum non est numerus et sperare audeo Respice sacrosanctam virgineam carnem tuam verberibus miserabiliter flagellatam clavis confixam lancea perforatam Recordare sacrosancti sudoris tui quasi guttas sanguinis in terram decurrentis sed et te pro me plura sustinuisse memento Illa ergo pietas quae traxit te et vicit ut in statera gloriosissimae crucis totius mundi peccata deleres Ipsa te cogat et moveat ut miserearis mihi pleno mysteriis clementissime domine recordare creaturae tuae quam redemisti proprio sanguine tuo et da mihi spatium et locum paenitendi qui tam diu pepercisti delinquenti Aufer a me cogitationes iniquas iniquitates et offensas extingue vitia et virtutes Infunde gratias et dona tua adauge salutem mentis et corporis tribue ut purificatus spiritu et corpore merear sancta sanctorum sumere et me hodie tam clementer invisere digneris ut medelam in corpore et anima ex tua praesentia gaudeam invenisse [OxB249, 46r]

Ad mensam dulcissimi convivii tui domine rex angelorum Ego miser et indignus peccator accessurus vereor et contremisco repletus vitiis et aspersus maculis multis et diversis Unde miser et inter angustias depraehensus valde anxior et quid eligam ignoro Scio et recordor verba tuae reverendae veritatis quibus exhortatus es dicens Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis Sed propter multiplices excessus meos terrent me verba apostoli tui qui comminatus est dicens Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum indigne iudicium sibi manducat et bibit Si igitur non accessero vitam fugio et si me ingessero indigne damnationem securro vereor ex inoboedientia damnari si dimitto Timeo iudicium sumere si accessero Attrahor per gratiam Retrahor per culpam Impedit me fragilitas carnis quem tanti mysterii delectat caritas Scio domine oculos tuae maiestatis in praesenti me contemplari et omnibus horis sanctum angelum tuum ad hoc mysterium sacrum assistere Et quali fiducia ego miserrimus praesumo ad hoc accedere qui gravissime sordesco per vitia Aut quomodo cum sim vermis et materia carnalis audeam percipere mysteria tantae dignitatis O summa deitas o tremenda maiestas o pia miseratio o ineffabilis imo inescogitabilis et inscrutabilis virtus et sanctitas quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam Si quidem corda scrutaris conscientiarum secretissima nude et aperte intueris Ad te fontem misericordiarum curro Ad te pium Samaritanum infirmitatis humanae singularem medicum sanandus confugio Ad te festino et quem iudicem sustinere nequo salvatorem habere suspiro Tibi domine plagas meas ostendo tibi vulnera mea detego Video peccata multa et magna et timeo Video suavitatem et misericordias tuas quarum non est numerus et sperare audeo Respice domine Iesu Christe homo crucifixe propter hominem Respice sacrosanctam virgineam carnem tuam verberibus flagellatam clavis confixam lancea perforatam Recordare te obsecro sancti sudoris tui qui guttas sanguinis in terram decurrentis sed et te plura sustinuisse memento Illa ergo pietas quae traxit te et vicit ut in statera gloriosissimae crucis totius mundi peccata deleres ipsa te cogat et moveat ut miseris mihi pleno mysteriis tu qui nunquam manare cessabis fontem misericordiae Clementissime domine recordare creaturae tuae quam redemisti proprio sanguine tuo et da mihi misero spatium et locum paenitendi Qui tam diu pepercisti delinquenti Aufer a me cogitationes iniquas iniquitates et offensas extingue vitia et virtutes infunde Gratias adauge salutem mentis et corporis tribue Ut purificatus spiritu et corpore merear sancta sanctorum sumere Et me hodie tam clementer invisere Ut medelam in corpore et anima ex tua praesentia gaudeam invenisse Amen [Mn23:98v]

Ad mensam dulcissimi convivii tui pie domine Iesu Christe ego peccator de propriis meritis nihil praesumens ... firmissima tuitio [Oratio post sacram communionem PaL10565, 81v: LHP 2, 37]

Ad mensam dulcissimi convivii tui pie Iesu Christe ego peccator ... contra inimicorum meorum insidias firmissima tuitio Amen [avant la sainte communion Pal 1427, 208r: LHP 1, 273]



Ad perennis vitae fontem mens sitivit arida Claustra carnis praesto frangi clausa quaerit anima Gliscit ambit eluctatur exul frui patria Dum pressuris ac aerumnis se gemit obnoxiam Quam amisit cum deliquit contemplatur gloriam Praesens malum auget boni perditi memoriam Nam quis promat summae pacis quanta sit laetitia Ubi vivis margaritis surgunt aedificia Auro celsa micant tecta radiant triclinia Solis gemmis pretiosis haec structura nectitur Auro mundo tanquam vitro urbis via sternitur Abest limus deest fimus lues nulla cernitur Hiems horrens aestas torrens illic nunquam saeviunt Flos purpureus rosarum ver agit perpetuum Candent lilio rubescit crocus sudat balsamum Virent prata vernant sata rivi mellis influunt Pigmentorum spirat odor liquor et aromatum Pendent poma floridorum non lapsura nemorum Non alternat luna vices sol vel cursus siderum Agnus est felicis urbis lumen inocciduum Nox et tempus desunt ei diem fert continuum Nam et sancti quique velut sol praeclarus rutilant Post triumphum coronati mutuo coniubilant Et prostrati pugnas hostis iam securi numerant Omni labe defaecati carnis bella nesciunt Caro facta spiritalis et mens unum sentiunt Pace multa perfruentes scandala non perferunt Mutabilibus exuti repetunt originem Et praesentem veritatis contemplantur speciem Hinc vitalem vivi fontis hauriunt dulcedinem Inde statum semper iidem existendi capiunt Clari vividi iucundi nullis patent casibus Absunt morbi semper sanis senectus iuvenibus Hinc perenne tenent esse nam transire transiit Inde virent vigent florent corruptela corruit Immortalitatis vigor mortis ius absorbuit Qui scientem cuncta sciunt quid nescire nequeunt Nam et pectoris arcana penetrant alterutrum Unum volunt unum nolunt unitas est mentium Licet cuique sit diversum pro labore meritum Charitas haec suum facit quod amat in altero Proprium sic singulorum commune fit omnium Ubi corpus illuc iure congregantur aquilae Quo cum angelis et sanctae recreentur animae Uno pane vivunt cives utriusque patriae Avidi et semper pleni quod habent desiderant Non satietas fastidit neque fames cruciat Inhiantes semper edunt et edentes inhiant Novas semper harmonias vox meloda concrepat Et in iubilum prolata mulcent aures organa Digna per quem sunt victores regi dant praeconia Felix caeli quae praesentem regem cernit anima Et sub sede spectat alta orbis volvi machinam Solem lunam et globosa cum planetis sidera Christe palma bellatorum hoc in municipium Introduc me post solutum militare cingulum Fac consortem donativi beatorum civium Praebe vires inexhausto laboranti praelio Ut quietem post praecinctum debeas emerito Teque merear potiri sine fine praemio Amen (Ps. Augustinus, Meditationes 26 PL 40, 920-921)

Ad sanctitatis tuae pedes ... [ZRh142, 9r Oratio pulchra et utilis de beata virgine]

Ad sanctitatis tuae pedes dulcissima virgo Maria corde prostrata ... [DarmstadtDNGH 68, 195r]

Ad sanctitatis tuae pedes dulcissima virgo Maria corde prostratus et corpore [LHP.II 228]



Ad sanctitatis tuae pedes dulcissima virgo Maria corde prostratus et corpore supplex oro ... sine fine perfruendam mihi placabilem ostende o clemens o pia o dulcis virgo Maria Amen [BerlinH348, 179r Oratio et deprecatio ad virginem Mariam]

Ad sanctitatis tuae pedes dulcissima virgo Maria corde prostratus et corpore supplex oro ut aliquid abs te rogare me doceas quod te audire et piissimum filium tuum exaudire delectet Indignus sum gratia et cunctis miserationibus tuis peccatis obstantibus a te sanctissima audiri et a filio tuo beatissimo exaudiri non mereor Noli tamen ad te clamantem et vitam emendare cupientem pia mater repellere quae manum gratiae tuae porrigere soles ad te clamanti vel suspiranti Memorare piissima mater non esse auditum a saeculo quemquam ad tua currentem praesidia aut tua poscentem suffragia ab ste esse derelictum Tali igitur animatus confidentia ad te virgo virginum Maria confugio ad te curro ad te venio coram te gemens ac tremens assisto Noli ergo immaculata virgo a me peccatore famulo tuo L. faciem tuam abscondere sed ad te clamantem attende Noli mater verbi verba mea despicere Sed audi propitia et exaudi verba oris mei Noli mater omnium me ab omni benignitate tua exludere sed benigne fac me cum propter nomen sanctum tuum Noli stella maris oberrare me a via lucis diu permittere sed splendoris tui dulcedine erue me a caligine peccatorum Noli mater gratiae filii tui gratiam mihi denegare sed gratifica me gratia quam gratia plena genuisti Noli porta caeli ob scelera mea iugiter obserari sed repraesenta me ad portum gratiae a qua ingratus exivi per quam tu mundo vitam et salutem reportasti Noli regina caelorum ob tuae celsitudinis gloriam mei peccatoris oblivisci sed memor esto fragilitatis meae et adiuva me propter magnitudinem gloriae tuae Immo noli regina misericordiae in me misero peccatore antiquae misericodiae tuae nomen amittere sed secundum multitudinem miserationum tuarum miserere mei Noli quaeso clementissima aures tuae pietatis ob ingratitudinem meam ad clamorem meum claudere Noli misericordes oculos tuis a me spes miserorum avertere Noli solitam pietatis manum retrahere sed tolle quod metuo largire quo careo quod offendo Salva me salvatrix Redime me redemptrix Peccata mea gravant me Mundus involvit me caro praemit et inquinat me Hostis insidiatur ut rapiat me Hora mortis et sententia iusti iudicis terrent me Peccata plura habeo merita nescio sed tu adiutrix fortis in tribulationibus adesto doloribus meis et tantis consule periculis Aliud enim nescio refugium post dilectum filium tuum Benignissima peccata mea dele a mundo me abiice cor liquefacito spiritum humilia carnem castiga in bono propositum meum confirma hostem remove Redde mihi innocentiam vitae reduc me in sinu gratiae rege me ne ruam in morte animae vel obprobrium fame Et si cecidero me erige mores actus et vitam corrige in omni adversitate adiuva me in cunctis agendis dirige me Deo placita doce me Obtine mihi spatium et locum verae paenitentiae In hora exitus mei clemens digneris adesse Tremendam iudicis sententiam in mansuetudinem converte Deduc me ad beatae visionis praemium Regnum gloriae et almae trinitatis faciem sine felicitatis fine perfruendam mihi placabiliter ostende pia virgo Maria Amen [Oratio ad beatam virginem CmU4105, 266r L. = Loisio]

Ad septimum invitat cum de mundo te vocavit Christus ad caelestia Super caelos exaltavit exaltatam honoravit speciali gloria Sic honor tibi praestatur quod nemini referatur nisi per te curia Nec virtutibus ditatur nisi per te cui datur virtutum custodia Virgo mater pietatis sentiamus potestatis tuae beneficium Ut nos serves a peccatis et perducas cum beatis ad aeternum gaudium [Septem gaudia beatissimae v. Mariae (7) CmU4105, 213r]

Ad te confugio sancta Maria Magdalena toto refugio cordis et corporis deprecans ... a diabolica potestate eripias Praestante domino [Alia oratio MiB41, 17ra]

Ad te diluculo vigilantibus lumen largire perpetuum auctor lucis aeternae ut te labia nostra laudent te vita benedicat te meditatio matutina glorificet Per dominum [Oratio (Ps 62): PL 101, 583D; Bruno Herbipolensis ep Expositio psalmorum Oratio ex ps 62: PL 142 238 D]

Ad te domina clamavi in tribulatione ... velis nos recreare nunc et semper Amen [Mn.164, 122/122v ad beatam virginem]

Ad te domine qui mihi et rex es et deus ... gratiositate et favore tuo exorna me [Oraison pour le matin en l'église PaL1429, 117r: LHP 1, 277]



Ad te dulcissime et benignissime domine Iesu Christe qui fons pietatis es et misericordiae potissime me converto quia et per potentiam divinitatis tuae qua cum patre et spiritu sancto unus deus omnia ex nihilo fecisti me creatum esse fateor et per incarnationem tuam quam in proprietate personae tuae cooperante tamen patre et spiritu sancto suscepisti me refectum et renovatum esse scio Oro itaque dulcissimam misericordiam tuam piissime et suavissime domine Iesu per sanctam annuntiationem tuam miserere infelicis animae meae Dulcissime domine Iesu Christe per sanctam incarnationem et nativitatem tuam miserere animae meae Dulcissime domine Iesu Christe per circumcisionem tuam miserere mei Dulcissime domine Iesu per sanctam infantiam tuam miserere mei Dulcissime domine Iesu per iuventutem tuam miserere mei Dulcissime domine Iesu per baptismum tuum miserere mei Dulcissime domine Iesu per ieiunium tuum famem et fatigationem miserere mei Dulcissime domine Iesu per miracula tua per quae etsi homo verus eras verus deus agnoscebaris miserere mei Dulcissime domine Iesu per flagella sputa et alapas quas pro nobis suscepisti miserere mei Dulcissime et misericordissime domine Iesu per spineam coronam quam in capite tuo portasti ut spineas peccatorum nostrorum auferes miserere mei Miserere mei dulcissime domine Iesu per crucem tuam et mortem quam in eadem cruce passus es ut nos a morte redimeres Miserere mei domine Iesu per sepulchrum tuum in quo secundum carnem iacuisti et per benignissimam descensionem tuam ad inferos in quibus fideles et amicos tuos qui te ibi suum dulcissimum redemptorem diu expectaverant visitasti visitans a daemoniaca dominatione gloriose triumphans misericorditer eripuisti infernalibus furiis suum principem valenter incusantibus quod te in quo de suo nihil invenerat iniuste interfecerit pro qua iniusta interfectione iuste tunc perdebant quos tandiu captivos et suis infeliciter vinculis alligatos tenuerant Miserere mei domine dulcissime et benignissime Iesu per gloriosam resurrectionem tuam qua tertia die postquam pro peccatoribus occisus es discipulis et amicis tuis de tua morte dolentibus et nimis afflictis vivus et immortalis apparuisti et per dulcissima colloquia tua quae cum eis per dies quadraginta post resurrectionem tuam habuisti in quibus in multis argumentis apparens eis et loquens de regno dei eosque confortans et refovens et cum eis saepius convescens praemissis evidentissimis signis et veritate tuae carnis in qua mortem passus es auferens ab eorum cordibus omnem dubitationem ad fidem et credulitatem tuae resurrectionis solidasti Miserere mei dulcissime domine Iesu per admirabilem ascensionem tuam qua discipulis tuis et matre tua virgine aspicientibus caelos petens humanam naturam quam misericorditer pro peccatoribus susceperas et in qua mortem passus mortem destruxeras ad dexteram patris collocasti Miserere mei dulcissime domine Iesu per adventum sancti spiritus quem sicut promiseras discipulis tuis die Pentecostes misisti quo impleti et vehementissime confortati omni timore postposito veritatem tuae resurrectionis cunctis gentibus annuntiarent eosque docerent quod si in te crederent et tuis praeceptis oboedirent omni dubitatione posthabita regnum caelorum post mortem carnis ascenderent et in aeterna gloria tecum feliciter regnarent Miserere mei dulcissime domine Iesu per reditum tuum ad iudicandos vivos et mortuos quo iudicio malos a bonis separans aeterna perditione damnabis bonos vero tecum ad caelos ducens in aeterna felicitate collocabis His dulcissimis recordationibus et piis memoriis animatus dulcissime domine Iesu et haec tanta beneficia infirmis et peccatoribus a te misericorditer collata dum in secreto pectoris mei dulciter et cum magna admiratione volvo et revolvo infirmas memorias et recordationes peccati quae ad damnationem et damnationis perditionem trahunt tua opitulante bonitate aliquando respuo et ea quae divina sapiunt et infirmam animam et peccatricem sublevare solent respicio veneror et amplector Sed heu infelici animae meae dulcissime et benignissime domine Heu tantae perditioni infelicem animam tam graviter vexanti et nisi misericordissima pietate tua sustineatur in puncto ad infernum descendenti Ecce enim dum cordis mei secretum diligenter inspicio ipsam infelicem animam meam quam ante divinam maiestatem tuam mundam et immaculatam stare putaveram veneno malitiae et iniquitatis non parum infectam invenio Saepius vero dum etiam causa alicuius utilitatis cum aliquo loqui incipio statim vel post parvam moram in detractionem incurro vel pro aliqua re impudenter murmuro vel vitio curiositatis ineptae succumbo vel malarum cogitationum turpitudines motusque illicitos et impudicos in ipsis interioribus meis sustineo Iterum atque iterum heu tantae infelicitati tantaeque perditioni Fateor dulcissime Iesu et expando coram te iniquitates meas quas intus patitur misera anima mea Dum enim ea quae retro sunt obliviscens ad ea quae ante sunt me extendere volo atque in his dulcissimis recordationibus quas superius commemoratus sum diutius si possem delectari cupio atque omnes cogitationes meas quasi in fasciculum colligens omni perturbatione animi remota adhaerere deo perseveranti continuatione desidero subito nescio qua miseria me relabi ad inania et noxia conspicio et tanquam mors subito interficiens vel quemadmodum canis rabidus qui nec percussione repulsus a laceratione hominis se temperat carnalis delectatio omnem tranquillitatem animi omnemque rectitudinem iustitiae quam me credebam habere perturbat ac destruit Et qui putabam me stare in arce virtutum pro suavi odore earum sentio intolerabilem ac teterrimum fetorem vitiorum Quid ergo faciam dulcissime domine Iesu amator hominum et creator reformator et redemptor peccatorum Quo me convertam tantis circumdatus malis tantis involutus pessimarum delectationum tenebris Infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius Quis autem nisi gratia domini mei Iesu Christi Miserere ergo dulcissime domine Iesu miserere creaturae tuae miserere peccatricis animae meae Intende dulcissime domine Iesu intende miseriae eius et libera eam propter inimicos eius eripe eam Illumina oculos eius ne unquam obdormiat in morte ne quando dicat inimicus eius Praevalui adversus eam Iudica domine nocentes eam expugna impugnantes eam Apprehende arma et scutum et exurge in adiutorium eius Credo dulcissime domine Iesu credo quoniam si arma tua ad defensionem eius arripias et scuto conae voluntatis tuae animam quam creasti defendas quia nullus hostis nullius iacula inimici etsi foris expugnent vel etiam intus saevire tentaverint animam quam defendis ullo modo poterunt superare Dulcissime et misericordissime domine Iesu sana eam multis malis obrutam multis iniquitatibus superatam multis facinoribus maculatam Adiutor pauperum defensor pupillorum sana et adiuva eam a te creatam a te redemptam per te mundatam Sustine conatum eius conforta desiderium eius et concede ei hoc spatium vitae in quo in hoc mundo conversanda est sic percurrere et cunctas iniquitates suas per ineffabilem misericordiam tuam sic emendare et per veram paenitentiam et veram confessionem purgare corrigere mundare et abstergere ut tua largiente indulgentissima pietate ab omni labe vitiorum purgata mundata correcta et abstersa post mortem carnis ad te dulcissimum creatorem suum piissimum dominum suum pervenire valeat tuamque inenarrabilem gloriam cum omnibus sanctis tuis in aeterna felicitate possidere per aeterna saecula Amen [Anselmus Cantuar., Oratio XV ad Christum (Cum recordatione beneficiorum eius et humanae miseriae): PL 158 888 D]

Ad te levavi oculos meos mater dei sanctissima et virgo beatissima offer me tuo filio in caelesti palatio per tuum virgo filium per patrem et paraclitum adsis praesens ad obitum meum suscipe spiritum Amen (Ri23:70r)

Ad te nos domine clamantes exaudi et ... ut qui peccatis nostris iuste affligimur misericodia tua praeveniente clementiam sentiamus [OxB249, 101v]

Adesto domine martyrum tuorum deprecationes sanctorum et quos pati pro tui nominis tribuisti fac tuis fidelibus suffragari Per (Ri23:80r)

Adesto domine officio nostrae servitutis quia tu pedes lavare dignatus es tuis discipulis ne despicias opera manuum tuarum quae nobis retinenda mandasti ut sicut hic exteriora abluuntur inquinamenta sic a te omnium nostrorum interiora laventur peccata Quod ipse praestare [Oratio ad mandatum (1): PL 101, 464]

Adesto domine pro tua pietate supplicationibus nostris pro famulo tuo in suae infirmitatis decubante grabato salutem iam non corporis sed animae suae petente et praesta ei domine indulgentiam omnium iniquitatum eius propter immensam misericordiam tuam et per intercessionem omnium sanctorum tuorum ut per hoc quod sustinet te iubente flagellum per sanctos angelos tuos te ducente pervenire mereatur ad gloriae tuae regnum Per dominum nostrum [Mc418, 2003, 434 nr. 9]

Adesto domine supplicationibus nostris et sperantes in tua misericordia [LHP.II 131]

Adesto domine supplicationibus nostris et viam famulorum tuorum in salutis tuae prosperitate dispone ut inter omnes viae et vitae huius varietates tuo semper protegantur auxilio [OxB249, 100r]

Adesto familiae tuae clemens et misericors deus ut in adversis et prosperis preces exaudias et per auxilium sanctae crucis nefas adversariorum digneris conterere ut portum salutis tuae valeant apprehendere Per [Oratio de sancta cruce (1): PL 101, 463B]

Adesto familiae tuae clemens et misericors deus ut in adversis et prosperis preces exaudias et nefas adversariorum per auxilium sanctae crucis digneris conterere ut portum salutis tuae valeant adpraehendere Per dominum [GvG 1933, 79]



Adesto lumen verum omnipotens deus Adesto lumen de lumine verbum et filius dei deus omnipotens Adesto sancte spiritus patris et filii concordia deus omnipotens Adesto deus vivus omnipotens pater et filius et spiritus sanctus Doce fidem excita spem infunde caritatem Velle mihi adiacet sed hoc non a me sed a te mundum et terras linquere et caelum petere sed imbecilla pluma est velle sine subsidio tuo Da fidei pennas ut volem sursum ad te Nunc fidem in te per te de te Confiteor te unum in substantia trinitatem in personis Confiteor et tres unum et unum tres Confiteor pater et filius et spiritus sanctus o beata trinitas deus dominus paracletus o beata trinitas Caritas gratia communicatio o beata trinitas Caritas deus est gratia Christus communicatio spiritus sanctus o beata trinitas Genitor genitus regenerans o beata trinitas Verum lumen ex lumine vera illuminatio o beata trinitas invisibilis invisibiliter visibilis invisibiliter invisibilis visibiliter o beata trinitas Fons flumen irrigatio o beata trinitas Ab uno omnia per unum omnia in uno omnia o beata trinitas A quo per quem in quo omnia o beata trinitas Vivens vita vita a vivente vivificator viventium o beata trinitas Unus a se unus ab uno unus ab ambobus o beata trinitas On a se on ab altero on ab utroque o beata trinitas Omne autem on semper in tribus et omne on aequaliter in singulis o beata trinitas Verax pater veritas filius veritas spiritus o beata trinitas Una igitur pater ??_ paracletus quae substantia est o beata trinitas Una essentia una virtus una bonitas o beata trinitas Deus beatitudo in quo et a quo et per quem beata sunt quaecumque beata sunt omnia o beata trinitas Deus vera et summa vita in quo et a quo et per quem vivunt quaecumque vere summeque vivunt omnia o beata trinitas Deus bonum et pulchrum in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt quaecumque bona et pulchra sunt omnia o beata trinitas Deus cui nos fides excitat spes erigit caritas iungit o beata trinitas Deus qui petere iubes et invenire facis et pulsantibus aperis o beata trinitas Deus supra quem nihil extra quem nihil sine quo nihil o beata trinitas Te invocamus te adoramus te laudamus o beata trinitas Exaudi exaudi exaudi o beata trinitas Spes nostra salus nostra honor noster o beata trinitas Auge in nobis fidem auge spem auge caritatem o beata trinitas Libera nos salva nos iustifica nos o beata trinitas Miserere domine quia misericordia tua liberavit nos o beata trinitas Miserere domine quia misericordia tua credimus in te o beata trinitas Miserere domine quia misericordia tua cognovimus te o beata trinitas Miserere domine quia misericordia tua speramus in te o beata trinitas Miserere domine quia misericordia tua amamus te o beata trinitas Te adoramus cuncti unum dominum patrem et filium sanctumque spiritum o beata trinitas Da peccatis veniam praesta aeternam vitam dona pacem et gloriam o beata trinitas O beata et benedicta et gloriosa trinitas pater filius et spiritus sanctus O beata trinitas O beata benedicta gloriosa unitas pater filius spiritus sanctus O beata trinitas O vera summa sempiterna trinitas pater et filius et spiritus sanctus O vera summa sempiterna unitas pater filius spiritus sanctus Miserere nobis miserere nobis miserere nobis o beata trinitas Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio in saecula sempiterna o beata trinitas Quando cogitatione vanae gloriae vel superbiae te impugnant perscrutare te ipsum si omnia mandata dei servasti si inimicos diligas si gaudes in gloria inimici tui si contristaris in deiectione eius si apud te habes quoniam servus inutilis et omnibus hominibus plus peccator et iterum ex cubile tuo proprio mane consurgens antequam in opus aliquod occuparis dic quod omnes homines ingrediuntur in regnum dei propter iustitias suas ego autem solus propter peccata mea timeo me paenas haereditare perpetuas nisi miseratio tua subvenerit mihi Peccavi domine miserere mei et ne permittas me perire facturam tuam sed respice in me atque a peccatis meis faciem tuam averte et omnes iniquitates meas dele et propter gloriam nominis tui domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum [Ad laudem Dei oratio pura: PL 101 1409 C] cfr Te invocamus te laudamus

Adesto meis precibus sancte Aegidi confessor dei egregie meque in turbinosis huius mundi procellis ... [Ra2:4r]



Adesto mihi verum lumen deus pater omnipotens Adesto mihi verum lumen de lumine verbum filius dei deus omnipotens Adesto mihi vera illuminatio sancte spiritus patris et filii unitas sanctitas caritas deus omnipotens Adesto mihi o una trinitas et trina unitas pater et filius et spiritus sanctus unus deus omnipotens Invocat te domine fides mea quam dedisti mihi propter bonitatem tuam ad salutem meam Invocat te deus meus casta conscientia mea et suavis amor fidei meae quam decussis ignorantiae tenebris ad veritatis intelligentiam perduxisti: quam tulta saeculi amaritudine et tuae caritatis dulcedine adhibita saporam mihi et mellifluam reddidisti Invocat te trinitas beata vox clara et sincerus clamor fidei meae quam ab ipsis mihi enutriens cunabulis illuminasti semper per inspirationem tuae gratiae: quam adaugens confortasti me per ministerium praedicationis matris ecclesiae Quam dulcis facta est in aure cordis mei quam suaviter sapit in ipso palato gaudiorum animae meae quam fortiter quam crebro pulsat mentem meam et monet movens omnes sensus meos et interiora spiritus mei ut te laudare delectet quia fecisti nos ad laudandum te Sed inquieta est mens mea donec requiescat in te et increpitans me meae desidiae ac colligens a dispersione qua frustatim discindor dum ab uno te aversus in multa evaneo ut reversus in me et surgens supra me atque cunctis transcensis perveniens ad te exultem tibi cordis iubilo et laudes promam oris officio quatenus in meditatione confessionis gloriae tuae incalescat cor meum et inhiet tibi spiritus meus atque ardeat mens mea in amore tuo oblita vanitatis et miseriae dum tibi soli intendit dumque attonita et stupens adhaeret incommutabilitati tuae gloriae oculisque fidei intuetur te solem iustitiae sicut scriptum est Qui adhaeret deo unus spiritus est Fugiam itaque domine et libenter fugiam obstrepentes tumultus omnium vanitatum Sed quo fugiam ut illos declinem illos calcem sub pedibus et procul pellam a serenitate iucundi intuitus Ad te qui es solum confugium et unica spes miserorum ad te gloria mea et exaltans caput meum ad te confugiam de lacu miseriae et de luto faecis Tibi inhaeream prout ipse dederis suavitas melliflua ut tu dulcescas mihi dulcedo non fallax dulcedo felix et secura Quaeram ergo te domine invocans te et invocabo te credens in te ut quaerens te inveniam te et inveniens benedicam te qui benedixisti nos omni benedictione deus meus unica spes mea exaudi me ne fatigatus nolim quaerere te sed quaeram faciem tuam semper ardenter Tu da quaerendi vires qui inveniri te fecisti et magis ac magis inveniendi te spem dedisti Illumina domine cordis mei oculum intimae visionis perspicua luce velatus enim est et caecus tetra caligine peccatorum et ignorantiae Illumina eum lumine gratiae tuae ut sinceris fidei oculis et puro lumine cordis inspiciam mysteria regni tui Verum quia non est pulchra laus in ore peccatoris et fides sine operibus condignis non laudatur rogo patrem per filium rogo filium per patrem rogo spiritum sanctum per patrem et filium ut omnia vitia elongentur a me et omnes sanctae virtutes plantentur in me quatenus acceptabile tibi fiat sacrificium laudis fidei meae deus meus et ascendat ad te in odorem suavitatis Obsecro et misericordiam tuam supplex imploro cunctarum fons et origo largitor et conservator virtutum deus adauge mihi spem fidem sanctam rectam et immaculatam fidem eruditam catholicam et prudentissimam fidem ferventem insuperabilem et orthodoxam quae in me omne quod tibi placet per dilectionem et humilitatem operetur quae vinci nequeat inter verba altercationis in tempore persecutionis vel in die necessitatis Scrutans corda et renes deus coram te est sanitas et infirmitas mea: illam precor serva istam sana Coram te est scientia et ignorantia mea Ubi mihi aperuisti suscipe intrantem ubi clausisti aperi pulsanti ut audiens intelligam te et intelligens diligam te et diligens laudem te atque in toto corde meo desiderem pulchritudinem visionis tuae semper inspicere Audio quid nobis intimare vult scriptura tua quam sanctificasti et misisti in mundum audio et credo ei [Speculum I, Invocatio ad sanctam Trinitatem: PL 40 967]

Adesto mihi verum lumen unus deus omnipotens Te invoco in animam meam intra rogo in eam et coapta eam tibi ut possideas illam sine macula et sine ruga () Nec casus finem dabit sed ante saecula et in saeculis et per saecula in aeternum vivis et est tibi perennis laus et aeterna gloria () [Giovanni di Fécamp De divina contemplatione: PL 147: 459 D]

Adesto precibus meis spiritus alme ... subnixa voce deposco [PaL10526, 136r: LHP 1, 315]

Adesto precibus meis spiritus alme et immitte compunctionem cordis aperi mihi sensum et indulge mihi omnia crimina placatumque mihi fac patrem et filium cum quibus vivis et regnas deus per omnia saecula saeculorum Amen [Pa1354, 168v: Officium parvum Spiritus sancti ad Completorium]



Adesto quaesumus domine supplicationibus nostris et pias aures tuas ad preces nostras inclinare digneris Te invocamus domine sancte pater omnipotens aeterne deus pro famulo tuo revertente ad te Iube ei domine praeparari paradisi tui loca virentia ut eum non cruciet flamma gehennae Confundantur gehennae ianitores et ministri nequitiae erubescant Deducant eum angelicae potestates in sinum patriarcharum Abraam Isaac et Iacob patrum nostrorum Consequatur a tua potentia paratam electis tuis iocunditatem et a dextris tuis haereditate adepta laetetur ut cum dies ille tremebundus agnitionis tuae advenerit una cum sanctis et electis tuis qui tibi placuerunt in gloria maiestatis tuae resurgere mereatur ad indulgentiam non ad paenam et animam illam quam fontis tui unda perfudit et chrisma salutis perunxit non sinas flammae ardoribus cruciari nec peccatorum vinculis alligari sed libera eam et redde paradiso per indulgentiam pietatis tuae quia tuam clementiam dum in hoc saeculo constitit non negavit Per Christum dominum nostrum Amen [Mc418, 2003, 435 nr. 13]

Adesto sancta trinitas deus unus omnipotens pater et filius et spiritus sanctus qui non mortem sed paenitentiam desideras peccatorum me miserum et peccatorem fragilem et indignum a tua non repellas pietate Non aspicias ad scelera mea et immunditias turpesque cogitationes quibus flebiliter a tua disiungor voluntate sed effunde super me largam benignitatis tuae clementiam Nec sinas de interitu meo inimicos meos gratulari in inferno ubi nemo confitebitur tibi sed miserere pondere facinorum oppressum cunctarumque nequitiarum labe pollutum Concede mihi quaeso misero gratiam tuam et libera me ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris a subitanea et perpetua morte ab omni paestilentia et clade ab omni scandalo et periculo a desiderio maligno ab opere perverso et ab omni peccato Dele omnia crimina mea iniquitates offensiones et negligentias meas Propitiare mihi in omnibus angustiis et tribulationibus in necessitatibus et tentationibus in omnibus periculis et infirmitatibus meis Sancta et individua trinitas indeficiens bonitas adesto supplicationibus meis ut sicut me tuis sacramentis fecisti participem nullis meis meritis sed tua sola benignitate gratuita ita usque in horam illam qua hinc exiturus sum in fide spe et caritate me perseverare facias ab omni malo protegas et defendas omnia mihi profutura concedas ab aeterno supplicio liberes atque ad sempiterna gaudia introducas et illam mortiferam ac diabolicam tentationem qua pro peccatis meis super me pertimesco praevalere tua miseratione clementissime amodo facias cessare Trine deus et une humilis servuli tui preces nunc suscipe Dona mihi domine diligentiam quae te quaerat sapientiam quae te inveniat animam quae te agnoscat oculos qui te videant conversationem quae tibi placeat perseverantiam usque in finem finem perfectum retributionem aeternam Exaudi me orantem sicut exaudisti Ionam de ventre ceti libera me qui liberasti Susannam de falso crimine Exaudi me sicut exaudisti Petrum in mari Paulum in vinculis Auxiliare mihi quaeso domine et ab omni malo indesinenter libera me a faucibus daemonum eripe a morte perpetua subtrahe gratiae tuae abundantia reple pectus meum tuta virtute muni mentem purifica vitam sanctifica mores emenda cor caelesti sapientia illustra aestum carnalem tempera iram exstingue linguam a vaniloquio compesce verba veritatis et misericordiae benignitatis et concordiae procedant ex ore In universa morum honestate ad plenum me dirige et ne arguar in furore confirma me clementissime in omni bono opere Tibi domine pando cordis mei secreta tibi confiteor omnia peccata mea tibi denudo foeditatem cordis mei tibi detego sordes turpitudinis meae Durius namque peccavi quam Sodoma gravius deliqui quam Gomorrha Tibi debitor sum non tantum decem millium talentorum criminum meorum sed totius vitae meae rationem tibi debeo praevaricator enim legis tuae factus sum prae omnibus negligens inoboediens transgressor omnium mandatorum tuorum in omni vita mea Unde nunc praevenio faciem tuam in confessione exorans nimia cordis anxietate fletuum et lacrymarum contritione ut in hoc tempore accepto exaudias me et in iis diebus salutis adiuves me Omnes actus meos in beneplacito tuo compone ut proficiam de die in diem et eam de virtute in virtutem Tibi domine supplices preces tibi fletum cordis effundo Tu parce confitenti ut sic in hac mortalitate te adiuvante peccata mea defleam ut in die iudicii sententiam damnationis evadam Tu lumen aeternum ab omni caecitate humana oculos meos adaperi propositum et habitum religionis in me custodi Ab omni impedimento mundi vel saeculari desiderio cor meum defende et sicut habitum gero innocentiae sic mihi virtutum incrementa tribue ut veterem cum suis actibus hominem exuere et novum cum iustitia et sanctitate merear induere ut omnibus protectionis tuae munitus auxilio in tua semper dilectione permaneam caelestem benedictionem accipiam et praesentis vitae praesidiis te donante gaudeam et aeternae Amen Immensam misericordiam tuam misericors deus et miserator iterum exoro remitte mihi omnes lubricae temeritatis offensas ut anima mea benignitatis tuae dulcedine repleatur et concessa venia plenae indulgentiae quidquid pro proprio reatu delibui totum per ineffabilem pietatem tuam dele et absterge Nec sit a me clementiae tuae longinqua miseratio sed quidquid tuae voluntati contrarium fallente diabolo et propria iniquitate atque fragilitate contraxi tu pius et misericors ablue indulgendo Sana vulnera cunctaque remitte peccata ut nullis a te iniquitatibus separatus sed semper hic et ubique defensionis tuae auxilio munitus tibi domino semper valeam adhaerere et perpetuae gloriae quandoque portionem percipere quam oculus non vidit et auris non audivit et in cor hominis non ascendit quae praeparasti diligentibus te Amen O lux beata trinitas et principalis unitas auge in nobis fidem auge spem auge caritatem libera nos salva nos iustifica nos O beata trinitas solve crimina dimitte peccata miserias pelle angustias amove tribulationes inspice adversitates pelle effectumque petitionis nostrae largiens clementer nos exaudi ut exuti ab omnibus quae patimur malis in tuis semper delectemur exultare iudiciis Adveni quaeso pie domine et in medium nostri consiste ut te invenire in cordibus nostris sentiamus Oris nostri confessionem libenter suscipe et fructum nos viriditatis habere concede quatenus tuis imbribus irrigati mereamur tibi suavium fructuum ubertate placere ut in tui amoris accendamur illustratione et verae caritatis illuminemur igne Et sicut Moysen famulum tuum mirabili illuminasti splendore ita corda et sensus nostros illuminare digneris ut peccatorum labe expiati ad te qui aeterna vita es pervenire mereamur Da gaudiorum praemia da gratiarum munera dissolve litis vincula astringe pacis foedera Illumina cor hominum absterge sordes mentium resolve culpae vinculum everte moles criminum Peccavimus tibi domine patientiam habe in nobis et erue nos a malis quae quotidie accrescunt super nos Iniquitates nostrae domine multiplicatae sunt super capita nostra delicta nostra creverunt usque ad caelos Parce domine et inclina super nos misericordiam tuam domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur et fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam quia non est confusio confidentibus in te domine Non est alius deus praeter te domine et tibi de omnibus cura est eo quod dominus omnium es Parce populo tuo qui das precantibus largitatem ut convertatur malitia in bonitatem Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum Miserere civitati sanctificationis tuae domine deus noster Miserere plebi tuae domine super quam invocatum est nomen tuum sanctum ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus protector populorum tuorum Dimitte domine peccata populi tui secundum multitudinem misericordiae tuae Sicut propitius fuisti patribus nostris propitius esto et nobis ut impleatur gloria tua in universa terra Exaudi deus deprecationem nostram et propitius esto populo tuo et converte tribulationem nostram in gaudium ut viventes benedicamus te domine Deprecamur te domine in omni misericordia tua ut auferatur furor tuus et ira tua a civitate ista et a domo sancta tua quoniam peccavimus Inclina domine aurem tuam et audi respice de caelo et vide afflictionem populi tui Exaudi domine propitiare domine intende ne tardaveris quia nomen sanctum tuum invocatur super nos Multa sunt domine peccata nostra tibi peccavimus patientia Israel libera nos domine in tempore angustiae nostrae Peccavimus domine et tu iratus es nobis et non est qui effugiet manum tuam sed supplicamus ut veniat super nos misericordia tua Qui Ninivae pepercisti miserere nobis Reminiscere miserationum tuarum domine et quos huc usque toleras ad paenitentiam compunge Propitiare domine omnibus christianis vivis et defunctis Auxiliare optimis ut in bonitate semper consistant Miserere bonis et mediocribus ut meliores fiant Succurre prave agentibus et delinquentibus ut cito se corrigant Propitiare etiam domine haereticis et schismatis Iudaeis et paganis ut revertantur a viis suis malis et cognoscant te deum vivum et verum qui fecisti caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt Miserere omnibus fidelibus defunctis dans eis vitam beatam propter pietatem tuam Memento nostri domine in gravi isto corpore convertat tua benignitas quos longa sustinuit pietas Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum Nos miseri nos sumus opera tua quae dedisti filio tuo in haereditatem sibi Noli claudere aurem tuam ad preces nostras sed subleva clemens afflictionem populi tui illud revolvens quod pollicitus es dicens Convertimini ad me et ego revertar ad vos Memento nostri domine memento nostri ut efficiamur haeredes regni tui et videntes gloriam tuam adoremus bonitatem tuam et dicamus pariter cum viderimus inaestimabilem pulchritudinem tuam Gloria patri qui fecit nos gloria filio qui salvavit nos gloria spiritui sancto qui renovavit nos per infinita saecula saeculorum Amen [Anselmus Cantuar., Oratio I ad sanctam Trinitatem: PL 158 855 A]

Adesto supplicationibus nostris omnipotens deus et quos triumpho crucis redemisti ab omnibus adversitatibus et peccatis ubique defende Qui [Oratio ad crucem (4): PL 101, 463C]

Adesto supplicationibus nostris omnipotens deus viam famulorum tuorum ... semper protegamur auxilio [Chicago, Newberry 82, 217v (= Cat. Saenger 154)]

Adhuc ... Iesu indignus pietatis tuae pro ... orare te lucer ... labiis indignis qui te a peccatoribue exorari ... pulicani voli ... quotannis desid ... voluntas tua mist ... necessitas coegeris ... sacrum illud ... cabile ac vivi ... tui corporis mysterium quaesumus ... percipere nostram ... tionem iudicii ... sume illud ... ut in ceteris ... Mihi succurre ... ad purgamentum ... meorum rem ... vide conscientiam ... Huius interitu faci... illustrare di ... Et per virtutem a ... sanctae crucis tuae m ... tenebrosa peccata ... accenso vite ... sanctae passionis n ... omnis praesentis ... illuminata u ... quantulamcumque ... votam ... tu nobis fi ... domine laudem iuxta mearum merita ... reddere mereatur Salus crux mihi ... tio ianua f ... et ... [GvG 1933, 80]

Adiuro te pater et fili et spiritus sancte [LHP.II 278]

Adiuro vos et confiteor daemones maledicti ... Christus sit victoria mea [PaL1159, 135v Oratio contra daemones: LHP 1, 77]

Adiuro vos et contestor daemones maledicti et omnes socios vestros per patrem et filium et spiritum sanctum et per sanctam crucem Et per beatissimam virginem Mariam matrem domini nostri Iesu Christi Et per virtutem beati Michaelis archangeli Et per quattuor evangelistas Matheum Marcum Lucam et Ioannem Et per apostolos martyres confessores et virgines dei Ut non habeatis super me potestatem famulum dei neque in corpore neque in anima Christus palma Christus vincit Christus regnat Christus imperat Christus sit custos animae et corporis mei Ecce crucem domini fugite partes adversae Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia [Mn23:85r Oratio contra malignos spiritus]

Adiuva me piissima et misericordissima virgo sancta Maria [LHP.II 244]

Adiuva nos quaesumus domine deus noster tuorum deprecatione sanctorum ... auxilium per te Iesu Christe salvator mundi [Chg077 412]

Adiuvare me digneris sancta Maria dei genitrix virgo immaculata adiuva me miserum peccatorem ut possim omnes adversarios meos tuo adiutorio superare [(Magnificat 11) OxL82,27v rubrica iniziale: Gloria patri (dossologia): dopo ogni verso del Magnificat c’è un’orazione]

Adiuvet nos quaesumus domine beatae Mariae semper virginis intercessio veneranda atque a cunctis periculis absolutos in tua pace faciat nos gaudetes Per dominum [OxB277, 84r]

Adiuvet nos quaesumus domine deus beatae Mariae semper virginis intercessio veneranda atque a cunctis periculis absolutos in tua faciat semper pace gaudere Per dominum [HAS 101r]

Admirabile nomen tuum omnipotens domine supplices exoramus ut qui omnem creaturam mundi ad usus hominis subiecisti nos ad tuae servitutis officium dignos digneris efficere Per [Bruno Herbipolensis ep Expositio psalmorum Oratio ex ps 8: PL 142 68 D]

Admirabile nomen tuum omnipotens domine supplices exoramus ut qui omnem creaturam mundi ad usus hominum subiecisti nos ad tuae servitutis officium dignos digneris efficere Per [Oratio (Ps 8): PL 101, 5667A Alia]

Admonet nos beatus apostolus dicens Si consurrexistis cum Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera dei sedens Et iterum Nostra autem conversatio in caelis est Si ergo nostra conversatio in caelis est lugeamus nos in hoc calamitoso itinere quamdiu exulamus in hoc a patria Transcendamus contemplationis pennulis cuncta quae caeperunt ex tempore et cum tempore finiuntur et ad illam totis desideriis patriam mente volitemus ad quam in tempore pergitur sed sine tempore vivitur Ad accendenda ergo nostra desideria hos quinque canamus spiritu et mente quotidie psalmos Sicut cervus Iudica me deus et discerne Te decet hymnus deus Quam amabilia sunt Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad dominum Hi etiam in tribulatione mentes consolantur et sublevant [Pro contemplatione et an ore caelestis patriae quae nonnisi a mundi contemptoribus percipitur: PL 101, 474C]

Admonet nos beatus apostolus dicens Si consurrexistis cum Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christ­us est in dextera dei seders et iterum Nostra autem conversatio in caelis est Sic ergo nostra conversatio in caelis est lugeamus in hoc calamitoso itinere quamdiu exulamus a patria Transcendamus contemplationis pennulis cuncta qua coeperunt ex tempore et cum tempore finiuntur et ad illam totis desideriis patriam mente volitemus ad quam in tempore pergitur sed sine tempore vivitur Ad accendenda igitur nostra desideria hos quin­que canamus spiritu et mente cotidie psalmos [GvG 1933, 5].

Adonai domine deus magne rex admirabilis qui dedisti salutem in manus sancte Marie virginis et per uterum et per viscera dulcissime matris tue et illud dulcissimum corpus tuum quod ex ea sumpsisti exaudi preces meas et imple desiderium meum in bonum et libera me ab omni tribulacione et angustia et a morte subitanea et ab omnibus insidiis et ab omnibus michi nocentibus et a linguis iniquis et dolosis ab omnibus malis presentibus preteritis et futuris [HAS 52v]

Adonai domine deus magne rex ammirabilis qui dedisti salutem in manus sanctae Mariae virginis et per uterum et per viscera dulcissimae matris tue et illud dulcissimum corpus tuum quod ex ea sumpsisti exaudi preces meas et imple desiderium meum in bonum et libera me ab omni tribulatione et angustia et a morte subitanea et ab omnibus insidiis et ab omnibus mihi nocentibus et a linguis iniquis et dolosis ab omnibus malis praesentibus praeteritis et futuris [HAS 52v corr]



Adonai domine deus mirabilis qui praecipis proximum diligi ... convivio donaturus [Ante missam <II pars> MiB41, 72rb]
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   42


La base de datos está protegida por derechos de autor ©bazica.org 2016
enviar mensaje

    Página principal