Giacomo Baroffio Corpus Italicum Precum



Descargar 2.65 Mb.
Página4/42
Fecha de conversión19.01.2017
Tamaño2.65 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   42

Ave arca deitatis aula summae maiestatis fons totius bonitatis Ave balsamo suavior angelis laude dignior et cunctis sanctis sanctior Ave convallis lilium nobis post hoc exilium ostende tuum filium Ave dulcis mellis unda de fece mea profunda o fecunda me secunda Ave Evae liberatrix creaturae recreatrix cordium illuminatris Ave fulgens solis stella caeli splendor maris stella mater simul et puella Ave gemma pretiosa gelu non attrita rosa virga Iesse fructuosa Ave hamus caritatis plenitudo pietatis tu me mundes a peccatis Ave inventrix gratiae o genitricis laetitiae tu speculum munditiae Ave karitate plena fons signatus vitae vena o quam dulcis quam serena Ave lumen angelorum expurgatrix vitiorum miseratrix miserorum Ave mater Iesu Christi verbum verbo concepisti serva me a morte tristi Ave nubes pluviosa caeli porta lux iocosa imperatrix gloriosa Ave ortus voluptatis plenitudo pietatis tu me mundes a peccatis Ave parens absque pari me in mortis torculari non permittas condemnari Ave quae es vitae via dulcis clemens casta pia spes reorum o Maria Ave rubus visionis vellus madens Gedeonis sponsa prudens Salomonis Ave stella luminosa caritate radiosa florens vitis generosa Ave aula trinitatis decus summae bonitatis paradisum voluptatis Ave virginum regina rosa sine culpae spina et dolorum medicina Ave Xristo praenotata virgo mater illibata super caelos exaltata Ave Yesse flos pudoris pia proles vas honoris fons dulcoris stilla roris Ave zima veri David auster lenis te perflavit et perflando fecundavit [Acrostico alfabetico ed. Meersseman I 209 nr. 65: AH 15,103 (Ave aula trinitatis decus summae bonitatis paradisum voluptatis integrato da Meersseman in base a AH 15, 104 = RH 23367); RH 23366]

Ave beatissimae trinitatis speculum Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Iesu Christe [Mo842, 97v]

Ave beatissimae trinitatis triclinium Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Iesu Christe [Mo842, 103v]

Ave beatissimae trinitatis umbraculum Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Iesu Christe [Mo842, 98v]

Ave beatissime virgo et amice Christi familiaris Iohannes evangelista ... et perhenni gloria sine fine Amen [PaL1364, 233v s. Giovanni ev.: LHP 1, 178]

Ave benigne Iesu gratia plenus ... [LL158, 162r]

Ave benignissime domine Iesu ... [Eb4, 39v: IV 5; IV 13]

Ave caelestis filii mater Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Iesus Christus Domina sancta Maria virgo gloriosissima mater dei et hominis adorans te admoneo et deprecor per illum doloris gladium qui tuam felicissimam animam pertransivit dum filium tuum inter latrones in cruce suspensum verum deum et hominem conspiceres morientem fac me miserum peccatorem participem eiusdem doloris et da ut sic repletus timore et amore frequenter de mysteriis passionis eius meditari valeam in fidei spei et caritatis augmento spiritus sancti munere perfecturus [Salutatio beatissimae Mariae virginis continens gladios triumphales eiusdem virginis: ed. Wilmart 1926 = Wilmart, Auteurs, 529 (5)]

Ave caeli domina ex humilitate Ave felix femina ... deo omnipotenti gratias agamus Amen matri virgini gratias referamus Amen [Mn164, 108/105r Laus ]

Ave caelorum regina ave morum disciplina ... [BerlinH348, 159v Lauda devota de la Madona: RH 1731]

Ave caelorum regina Ave morum disciplina Ave vita lux divina virgo mater filia Ave templum sanctum dei Fons salutis porta spei ad te currunt omnes rei plena cum fiducia Ave mater salvatoris virtutum vas flos honoris medicina peccatoris pia mater domini Ave mater Iesu Christi virgo deum genuisti per virtutem ascendisti dans salutem homini Ave salus infirmorum et solamen miserorum dele sordes peccatorum te laudantium domina Ave per quam salus datur per quam lutus devastatur nobis plausus tribuatur virgo caeli agmine Dignare me laudare te virgo sacrata Da mihi virtutem contra hostes tuos Amen [PrP1346, 85v]

Ave caelorum regina Ave morum disciplina via vita lux divina virgo mater filia Ave templum sanctum dei fons salutis porta spei ad te currunt omnes rei plena cum fiducia Ave mater salvatoris vas virtutum salvatoris flos honoris medicina peccatoris pia mater domini Ave mater Iesu Christi virgo deum genuisti per virtutem ascendisti dans salute homini Ave salus infirmorum et solamen miserorum dele sordes peccatorum te laudantem domina Ave per quam salus datur per quam luctus devastatur nobis plausus tribuatur virgo caeli agmina Amen [PaL1157, 18v Salutatio devota ad BVM: LHP 1, 71]

Ave caelorum regina Ave morum disciplina Via vitae lux divina Virgo mater filia Ave templum sanctum dei Fons salutis porta spei Ad te currunt omnes rei Plena cum fiducia Ave mater salvatoris Vas virtutum flos honoris Medicina peccatoris Pia mater domini Ave mater Iesu Christi Virgo deum genuisti Per virtutem ascendisti Dans salutem homini Ave salus infirmorum Et solamen miserorum Dele sordes peccatorum Te laudantium domina Ave per quam salus datur Per quam luctus devastatur Nobis plausus tribuatur Inter caeli agmina Amen [Prosa sec. XV: ed. Meersseman I 203 nr. 57: Mone 484; RH 1731]

Ave caput inclinatum atque spinis coronatum me peccatis oneratum duc ad finem peroptatum Ave dextra manus Christi perforata plaga tristi fac nos ad dexteram sisti quos per dextram redemisti Ave Iesu manus laeva quam confixa manu saeva nos ab omni malo leva quod produxit mater Eva Ave vulnus lanceatum unde fluxit flumen gratum praebe nobis cogitatum auge aeternae vitae statum Ave vulnus dextri pedis nostrae menti piae reddis dum ad ream saepe redis esto nobis spes mercedis Ave plaga laevae plantae qua virtutes crescunt tantae nos ab hoste instigante contuere post et ante (NGNM 22402, 99r Oratio ad quinque plagas Christi; dopo l’ultima orazione Vsc Adoramus te Christe et benedicimus tibi Rvs Quia per crucem sanctam tuam redemisti mundum. Oremus segue Dne I Chr c. 99v)

Ave caput inclinatum despective coronatum spinis infidelium multis locis perforatum circumquaque cruentatum exemplar humilium O corona pretiosa quam cruoris tinxit rosa plasmatoris omnium Per te fiat speciosa mens humana mens spinosa declinans in vitium [HAS 74v]

Ave caro Christi ... [PaL1410, 98v: LHP 1, 248]

Ave caro Christi ave cibus angelorum ave refectio animarum nostrarum ave salus nostra ave sanguis Christi ave potus super omnia dulcis et suavis ave corpus Christi [Cambrai 183 (Mis, A. D. 1241): ed. Wilmart 1923 = Wilmart, Auteurs, 20, nota 1]

Ave caro Christi cara immolata crucis ara ... tecum frui gloria [Alia oratio quando elevatur corpus domini Chicago, Newberry 82, 177r (= Cat. Saenger 152: Wilmart, Auteurs, 379 n)]

Ave caro Christi cara immolata crucis ara [PaL1410, 98v: LHP 1, 248; LHP II 110]

Ave caro Christi cara immolata crucis ara pro redemptis hostia Morte tua nos amara fac redemptos luce clara tecum frui gloria Amen [HAS 78v corretto]

Ave caro Christi sanctissima de piissima virgine nata [LHP.II 122]

Ave castitatis florens lilium odorem suavitatis donans mirificum ... [Je14, 131r: Eichstätt UB Co. st. 112, 66r; entrambi segnalano come autore Innocentius]

Ave cella novae legis ave parens novi regis sine viri semine Ave virgo mater facta mater felix et intacta decus omnis feminae Ave porta paradisi tuo caelitus praevisi reparantur ductu Ave salus peccatorum restauratrix angelorum ventris tui fructu Ave mater summi verbi Holofernis mors superbi et vita humilium Ave mater deo digna placa nobis o benigna tua prece filium Ave sceptrum regium vitae privilegium gaudium merentium Ave mundi domina nostra scribe nomina in libro viventium Ave lilium suave nihil pave grave Ave saluti fave mundo cave a ve Ave templum castitatis fidele divinitatis et verum conclave Ave virgo tibi promo Tibi dicat omnis homo dei mater ave [Meersseman I, 193 nr. 41 (Sequenza ante 1151); AH 54, 227; RH 1717]

Ave cella trinitatis ave filia sempiterni patris ...[Salutatio ad virginem Mariam PaL1411, 28r: LHP 1, 249] cfr Ave ancilla trinitatis

Ave Christi delegate ad mei custodiam Dulcis angele beate per divinam gratiam De caelesti pietate iugem da memoriam Et cum omni sanctitate vincere malitiam [LcG149, 136r Petitiones et locutiones animae ad angelum custodem suum... (2) Ad laudes]

Ave Christi mater digna pia mitis ac benigna Ave Christi sponsa cara in virtutem luce clara Ave Christi parens alma in supernis patens alma Ave Christi mater dicta super omnes benedicta Ave Christi splendens stella mundo fulgens lux novella Ave Christi cara cella pro me Christum interpella Ave virgo dei templum castitatis et exemplum Ave virgo scandens caelum inde lumen dans serenum Ave virgo iuvans mundum corruentum in profundum Ave virgo quae infernum vincis tenens ius supernum Ave virgo quae per natum mortem sternis et peccatum Ave virgo morti datum tuum ora pro me natum Ave clemens imperatrix terrae caeli dominatrix Ave clemens et amatrix et virtutum operatrix Ave clemens vitae datrix vitiorum enervatrix Ave clemens miseratrix peccatorum non peccatrix Ave clemens expiatrix culpa lapsis reparatrix Ave clemens mediatrix queso mei sis salvatrix Ave sponsa florens vitis cuius fructus botrus mitis Ave sponsa grata cunctis pia vivis et defunctis Ave sponsa salutaris dulcis rebus in amaris Ave sponsa singularis caecis splendens lux solaris Ave sponsa dives datis tuos donis ditans gratis Ave sponsa potens satis me tuere a peccatis Ave gemma tuis lucens maius sole lumen ducens Ave tuis decor splendens et in noctem non offendens Ave sidus tuis fulgens ut aurora mane surgens Ave tuis pacem ferens inimici vires terens Ave tuis caelo degens vitam preces nostra regens Ave mater pretiosa et cunctis generosa Ave mater speciosa albens manna rubens rosa Ave mater plus decora sole luna et aurora Ave mater absque mora cuncta potens omni hora Ave mater rubus signi in figuram ardens igni Ave mater digna digni mitis nati ac benigni Ave cui decor sexus per quam perit culpae nexus Ave rei grata salus cuius terit hostem talus Ave mundi lux et decus qua nunc ante caecus A veneni tollens virus per quam serpens ruit dirus Ave mali per quam stratus hostis iacet enervatus Ave orans ne reatus mihi praestent cruciatus Ave pia meta mortis et caelestis lux cohortis Ave pia vitae portus paradisi flos in ortis Ave pia hora mortis da ius mihi primae sortis Ave pia rogo gaude delectata mea laude Ave pia mentem fraude purgans sordis iter claude Ave pia me ac laude iuvans salva tuque gaude [Brussel 9961, 11v (Peterborough sec. XIII): ed. Meersseman I, 188 nr. 37 (Grusshymnus, sec. XI); AH 14, 114 + 117; AH 46, 168]

Ave Christi mater digna pia mitis ac benigna Ave Christi sponsa cara in virtutem luce clara Ave Christi parens alma in supernis patens palma Ave Christi mater dicta super omnes benedicta Ave Christi splendens stella mundo fulgens nix novella Ave Christi cara cella pro me Christum interpella Ave virgo dei templum castitatis et exemplum Ave virgo candens caelum inde lumen dans serenum Ave virgo iuvans mundum corruentum in profundum Ave virgo quae infernum vincis tenens ius supernum Ave virgo quae per natum mortem sternis et peccatum Ave virgo morti datum tuum ora pro me natum Ave clemens imperatrix terrae caeli dominatrix Ave clemens et amatrix et virtutum operatrix Ave clemens vitae datrix vitiorum enervatrix Ave clemens miseratrix peccatorum non peccatrix Ave clemens expiatrix culpa lapsis reparatrix Ave clemens mediatrix queso mei sis salvatrix Ave sponsa florens vitis cuius fructus botrus mitis Ave sponsa grata cunctis pia vivis et defunctis Ave sponsa salutaris dulcis rebus in amaris Ave sponsa singularis caecis splendens lux solaris Ave sponsa potens satis me tuere a peccatis Ave tuis gemma lucens maius sole lumen ducens Ave tuis decor splendens et in noctem non offendens Ave tuis lux ostendens claritatem et portendens Ave tuis sidus fulgens ut aurora mane surgens Ave tuis pacem ferens inimici vires terens Ave tuis zelo degens vitam preces nostra regens Ave mater speciosa albens manna rubens rosa Ave mater plus decora sole luna et aurora Ave mater absque mora cuncta potens omni hora Ave mater rubet signis in figuram ardens ignis Ave pia meta mortis et caelestis lux cohortis Ave via vitae portis paradisi flos in ortis Ave pia hora mortis da ius mihi primae sortis [Paris, BnF, Lat. 3639 (sec. XV): apparato ed. Meersseman I, 188 nr. 37 (Grusshymnus, sec. XI); AH 14, 114 + 117; AH 46, 168]

Ave clementissima domina Maria gratia plena ... ventris tui Iesu Christe [Mo842, 104v]

Ave clementissime domine Iesu Christe fili dei vivi qui hora matutinali pro salute humana [LHP.II 176]

Ave clementissime domine Iesu Christe fili dei vivi rex aeternae gloriae qui hora complectorii in monte Olivarum [LHP.II 177]

Ave clementissime domine Iesu Christe fili dei vivi rex aeternae gloriae qui hora diei nona pro nobis peccatoribus [LHP.II 176]

Ave clementissime domine Iesu Christe fili dei vivi rex aeternae gloriae qui hora sexta pro nobis peccatoribus [LHP.II 176]

Ave clementissime domine Iesu Christe fili dei vivi rex aeternae gloriae qui hora diei prima pro nobis [LHP.II 176]

Ave clementissime domine Iesu Christe fili dei vivi rex aeternae gloriae qui hora diei tertia pro nobis peccatoribus ab impiis [LHP.II 176]

Ave clementissime domine Iesu Christe fili dei vivi rex aeternae gloriae qui hora vespertina pedes discipulorum tuorum lavasti [LHP.II 177]

Ave cordis suspirium ... [AH 24, 61: PaL1343 prosa 6 dopo l'ufficio de beata Maria]

Ave corpus Christi qui de caelis descendisti ... [PaL1063, 270v Oratio: LHP 1, 47]

Ave corpus dominicum in hoc sacramento contentum te confiteor labiis te toto corde diligo et totis visceribus concupisco Dignare quaeso hodie infirmam animam te salutarem victoriam et fontem omnium gratiarum concupientem tam clementer et generose invisere ut medelam in corpore et anima tua praesentia gaudeam invenisse Ne respicias domine ad iniquitates et negligentias meas plurimas sed ad miserationes tuas infinitas Tu namque es per quem orbis terrae creatus est et sanatus per quem omnes herbae et cunctae res virtuosae suas sortiuntur virtutes Tu es agnus ille immaculatus qui hodie pro totius mundi redemptione patri aeterno victimaris O manna dulcissima O nectar suavissimum confer ori meo tuae salutaris praesentiae melli fluum gustum Accende in me caritatem tuam extingue in me vitia virtutes infunde gratias adauge salutem mentis et corporis tribue Inclina quaeso caelos tuos et descende ad me ut tibi coniunctus et unitus tecum pariter unus efficiar spiritus O venerabile sacramentum per te quaeso omnes inimici mei repellantur peccata dimittantur et omnia mala per tuam praesentiam excludantur Propositum bonum tribue mores corrige et omnes actus meos in tua voluntate dispone Intellectus per te Iesu dulcissime hic mihi tuo lumine illustretur affectus inflammetur spes roboretur et vita mea emendata semper proficiat in melius et tandem sibi conferatur exitus beatus Qui vivis [Mn164, 80/55r Oratio devota dicenda ad Corpus Domini nostri Iesu Christi consecratum = WILMART Auteurs 379 nota]

Ave corpus sanctissimum et sanguis domini nostri Iesu Christi qui pro redemptione mundi ... cuius verissimum es corpus per infinita saeculorum saecula [PaL10545, 248v: LHP 1, 354]

Ave Cosmas gloriose martyr dei pretiose [LHP.II 266]

Ave crux gloriosissima et omnium lignorum pretiosissima et splendidissima quae tactu conditoris nostri es sanctificata et eius pretiosissimo sanguine cruentata Felix permanes et permanebis in saecula quae si non in paradisi tellure orta fuisti non decore frondium propriaram aut pulchritudine foliorum fere dignitate fructuum sed castissimis membris regis aeterni quae sustinuisti dum omne redimeret saeculum Modo non solum tua virtus splendet verum etiam nomen tuum cuncto pretiosissimum est mundo Terris et aethere fulges saeculum reples infernum perlustras Te angelicae mirantur potestates mundi adorant principes daemonum timent satellites Tu perdita restauras restaurata conservas consecrata sanctificas destructa reparas infirma et fracta consolidas dolentia laetificas daemoniacis artibus laesos salvificas In praesentia tua infernus gemit daemones pavescunt et fugiunt mors contremiscit omnis virtus contraria audiens sanctum nomen tuum pertimescit Sicut enim magnalia Iesu Christi qui viva est hostia praeponderant magnaque et incomprehensibilia sunt sic laudem tuam et virtutem tuam nulla unquam mortalium promere potest lingua illic enim est Christus fructus tuus dulcissimus ipse flos tuus pulcherrimus odor tuus suavissimus ornatus tuus pretiosissimus Dulce lignum dulce pomum dulce onus Tu felix sola sustinuisti talentum mundi Quapropter emptio nulla in te pretia nulla sunt pro te appretiatio nulla super te In comparatione tui aurum est ut stipula gemmae ut favilla et ut stercus omnis gloria Sol et nebulae luna et sidera et cuncta quae transeunt tibi non sunt aequalia Non orbis partes quadriformes tam felicem ferunt arborem in radice in fructu in fronde in flore in sancto germine Idcirco ego servus tuus inutilis cantando gemendo atque lamentando prosternor ante conspectum tuum et ad te oro atque confiteor tibi crux veneranda per cuius lignum redemptus sum cuius signo sum confirmatus cuius vexillo sum munitus cuius nomine sum defensus cuius virtute nunc usque salvatus te adoro te invoco te deprecor Tu es salus mea tu virtus tu protectio tu murus tu defensio tu gaudium meum et consolatio mea In vita ista me positum salva me in angustiis recrea in adversis conforta in infirmitatibus corrobora in morte a daemonibus me libera a morte aeterna me subtrahe ianuam paradisi pande et redemptori meo domino Iesu Christo qui in te crucifixus pependit post hanc vitam miseram me coniunge Amen [Anselmus Cantuar., Oratio XLII (ad sanctam crucem): PL 158 937 B]

Ave crux gloriosissima omnium lignorum pretiosissima et splendidissima [LHP.II 91]

Ave crux sancta virtus nostra Ave crux adoranda laus et gloria nostra Ave crux auxilium et refugium nostrum Ave crux consolatio omnium maerentium salve crux victoria et spes nostra salve crux defensio et vita nostra Salve crux redemptio et liberatio nostra Salve crux signum salutis atque inexpugnabilis murus contra omnem virtutem inimici Sit mihi crux semper spes christianitatis meae Sit mihi crux resurrectio mortis meae Sit mihi crux triumphus adversus daemones Sit mihi crux mater consolationis meae Sit mihi crux requies tribulationis meae Sit mihi crux baculus senectutis meae Sit mihi crux medicina aegrotationis meae Sit mihi crux protectio nuditatis meae Sit mihi crux consolatio vitae meae Sit mihi crux in omnibus angustiis meis solatium Sit mihi crux remedium in tribulationibus meis Sit mihi crux in infirmitatibus meis medicamentum atque contra omnia adversa tutamentum Amen [Anselmus Cantuar., Oratio XLIV (ad crucem Domini Laus sanctae crucis): PL 158 941 C]

Ave cuius conceptio sollemni plena gaudio ... [PaL1159, 26r Oratio BMV valde bona et devota: LHP 1, 76; PaL1171, 8r De conceptione BMV Ant: LHP 1, 99; PaL1346, 112v: LHP 1, 154; Pal 1362, 85v: LHP 1, 173; Pal 1366, 18r: LHP 1, 179; Pal 1368, 52r: LHP 1, 183; PaL1374, 23r: LHP 1, 195; PaL1376, 73v: LHP 1, 199; PaL1384, 198v: LHP 1, 209; PaL1401, 174v: LHP 1, 237; Pa1415, 182v: LHP 1, 255; PaL10551, 131r: LHP 2, 7; PaL10552, 17v: LHP 2, 8; PaL10561, 12v: LHP 2, 23; PaL10563, 120v LHP 2, 32 Sixtus papa IV concessit cuilibet devote dicenti infrascriptas orationes 11000 annorum de vera indulgentia pro qualibet vice]

Ave dei genitrix sancta et immaculata virgo caeli gaudium toti mundo nata ... [PaL1190, 7r Alia oratio devota de virgine Maria: LHP 1, 138]

Ave desiderii flos et fons decoris ortus refrigerii species odoris ... [PaL1393, 147v: LHP 1, 222 congettura duchoris]

Ave desiderii flos et fons duchoris ortus refrigerii species odoris ... [PaL1393, 147v: LHP 1, 222 ms duchoris]

Ave desiderii flos et fons dulcoris ortus refrigerii species odoris ... [PaL1393, 147v: LHP 1, 222 congettura duchoris]

Ave divinitatis umbraculum Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Iesus Christus Domina sancta Maria virgo gloriosissima mater dei et hominis adorans te admoneo et deprecor per illum doloris gladium qui tuam felicissimam animam pertransivit dum cognosceres tot pia matrum pectora saeva strage innocentum cruentata fac me miserum peccatorem participem eiusdem doloris et da ut vera compunctus de contritione eripiar de manu inferi in libro vite titulum possessurus [Salutatio beatissimae Mariae virginis continens gladios triumphales eiusdem virginis: ed. Wilmart 1926 = Wilmart, Auteurs, 528 (2)]

Ave domina gloriosa mater Christi pretiosa ... [Eb4, 152v]

Ave domina Maria gratia plena dominus tecum ... et angustiis meis Amen [PaL1063, 265v Angelica salutatio cum magna devotione dicenda: LHP 1, 47]

Ave domina mea dulcissima et benignissima mater omnium miserorum ego miserrimus omnium creaturarum ... sed secundum tuam pietatem et secundum meam necessitatem tuearis me clementissima domina Per eundem [OxB249.56r]

Ave domina mundi dulcissima Maria stella maris ... et ad vitam perducere dignetur aeternam Amen [Mn164, 109/106v Oratio devota]

Ave domina sancta Maria dei regina caeli porta paradisi [ZRh122, 29r (giusta?) Quicumque hanc orationem subscriptam dixerit cum devotione 11000 annorum de indulgentia obtinebit ex parte dei omnipotentis et beati Michaelis qui eam scripsit in litteris aureis et dedit in manu cuiusdam heremitae Et quot annis dixerit tot dies videbit virginem Mariam ante mortem suam]

Ave domina sancta Maria mater Christi regina caeli ... et ora pro peccatis meis [PaL1411, 27v: LHP 1, 249]

Ave domina sancta Maria mater dei regina caeli ... et ora pro peccatis meis Amen [PaL10551, 26r: LHP 2, 7]

Ave domina sancta Maria mater dei regina caeli et porta paradisi [LHP 2, 167]

Ave domina sancta Maria mater dei regina caeli porta paradisi domina mundi singularis pura tu es virgo tu concepisti Iesum sine peccato tu peperisti creatorem redemptorem et salvatorem mundi in quo non dubito libera me de omnibus malis et periculis et ora pro peccatis meis [NGNM 22402, 82r Oratio devotissima ad beatam Mariam virginem] cfr Ave sancta Maria, Ave sanctissima Maria

Ave domina sancta regina sancta dei genetrix Maria quae es virgo ecclesia facta et electa a sanctissimo patre de caelo quam consecravit cum sanctissimo dilecto filio suo et spiritu sancto paraclito in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae et omne bonum Ave palatium eius ave tabernaculum eius ave domus eius Ave vestimentum eius ave ancilla eius ave mater eius et vos omnes sanctae virtutes quae per gratiam et illuminationem spiritus sancti infundimini in corda fidelium ut de infidelibus fideles deo faciatis [FFF 223 salutatio BVM]

Ave domine Iesu Christe verbum patris ... [BerlinKK78B21, 211r salutatio ad imaginem crucifixi: Wilmart, Auteurs, 377 n. 2; in elevatione corporis Chrisrti PaL1410, 97v: LHP 1, 248] cfr Ave dulcissime domine

Ave domine Iesu Christe verbum patris ... vita perhennis [PaL1346, 94v Papa Nicolaus concessit 2.000 annos indulgentiae dicentibus orationem sequentem in missa post elevationem: LHP 1, 153] cfr Domine Iesu Christe verbum

Ave domine Iesu Christe verbum patris filium virginis ... [PaL1180, 71r filium ms; Oratio: LHP 1, 122 seguono altre 4 strofe]

Ave domine Iesu Christe verbum patris filius virginis ... fons pietatis [Alia oratio PaL924, 238v: LHP 1, 40; PaL1416, 159r: LHP 1, 258; [PaL10545, 247v: LHP 1, 354 Oratio in missa]

Ave domine Iesu Christe verbum patris filius virginis ... verbum caro fons pietatis [PaL1161, 196r Quando levatur corpus Christi: LHP 1, 83 seguono altre 4 strofe]

Ave domine Iesu Christe verbum patris filius virginis ... vitae perhennis Amen [PaL10527, 8r: LHP 1, 317] cfr Domine Iesu Christe verbum

Ave domine Iesu Christe verbum patris filius virginis agnus dei ... fons pietatis [PaL1175, 133v Quinque salutationes Iesu Christi: LHP 1, 111 seguono altre 4 strofe; PaL1379, 199v: LHP 1, 204 seguono altre 6 invocazioni]

Ave domine Iesu Christe verbum patris filius virginis agnus dei ... hostia sacra fons pietatis [PaL921, 211v: LHP 1, 32 seguono altre 5 invocazioni]

Ave domine Iesu Christe verbum patris filius virginis agnus dei salus mundi hostia sacrata verbum caro fons pietatis et caritatis [NGNM 22402, 100r Oratio in elevatione hostiae preceduto da Adoramus te Christe et benedicimus tibi quia per crucem sanctam tuam redemisti mundum] cfr Ave Iesu Christe

Ave domine Iesu Christe verbum patris filius virginis agnus dei salus mundi hostia sacra verbum caro fons pietatis Ave virgo de qua nasci et de cuius lacte pasci rex caelorum voluit Ave Iesu Christe laus angelorum gloria sanctorum visio pacis deitas integra verus homo flos et fructus virginis matris Ave virgo de qua nasci Ave Iesu Christe splendor patris pacis ianua caeli panis vivus virginis partus vas puritatis Ave virgo Domine Iesu Christe lumen caeli principium mundi gaudium verum angelorum panis cordis iubilus rex et sponsus virginitatis Ave virgo Domine Iesu Christe via dulcis veritas summa praemium nostrum caritas vera fons amoris pax dulcedo requies nostra vita perhennis Ave virgo [HAS 36v] cfr Ave Iesu Christe

Ave domine Iesu Christe verbum patris Filius virginis Mariae Agnus dei salus mundi hostia sacra Verbum caro Fons pietatis Ave domine Iesu Christe laus angelorum gloria sanctorum visio pacis Deitas integra verus homo Flos et fructus virginis Mariae Ave virgo de qua nasci et de cuius lacte pasci rex caelorum voluit Ave Iesu Christe splendor patris princeps pacis panis vivus Virginis partus vas deitatis Ave domine Iesu Christe lumen caeli principium mundi gaudium nostrum angelorum panis cordis iubilus Rex et sponsus virginitatis Ave domine Iesu Christe via dulcis veritas vera praemium nostrum caritas summa fons amoris pax et dulcedo Requies vera vita perhennis Amen [Mn164, 61/44v 140. annos de indulgentia = WILMART Auteurs377 n. 2 412; = Ibidem p. 377 n. 2; 412]

Ave dulcis custos meus angele piissime Cui me totum dedit deus regi fidelissime Ne sim malae mortis reus vivere sanctissime Fac me semper rector meus et mori sanctissime [LcG149, 136r Petitiones et locutiones animae ad angelum custodem suum. Ad omnes horas nocturnas et diurnas (1) Ad matutinum]

Ave dulcis mater Christi quae dolebas corde tristi ... [Oratio de quinque doloribus b. Mariae D521, 51va: RH 1783]

Ave dulcis summi patris Iesu Christi gloria Ipsi semper par et sancto flamini potentia Pro immensa caritate qua salvasti omnia Nobis vitam infinitam da et dele crimina Amen [HAS 36r]

Ave dulcissime domine ... [LL14, 36r Quando signat cum hostia]

Ave dulcissime domine Iesu Christe verbum patris ... vita perhennis [Ad elevationem corporis Christi PaL1425, 178r/v ?: LHP 1, 269] cfr Ave domine Iesu

Ave dulcissime domine Iesu gloriae imperator altissime Iesu Christe verbum patris filius virginis Agnus dei salvator mundi hostia sacra verbum caro fons pietatis [Ve69, 211r: prima di 4 ort]

Ave et gaude domina mea sancta Maria spes et solatium omnium ... o clemens o pia o dulcis virgo Maria [Alia oratio ad eandem Chicago, Newberry 82, 200v (= Cat. Saenger 153)]

Ave et gaude virgo Maria mater dei et domini nostri Iesu Christi Regina caeli domina mundi imperatrix inferni mater casti consilii miserere mei et totius populi Christiani et ne permittas me mortaliter peccare sed tuam sanctissimam voluntatem adimplere Amen [HAS 121v]

Ave facies Iesu Christi pro me sputa suscepisti O decora facies rogo te ut ne avertaris a me sed semper me pater cum illis benignissimis oculis quibus Petrum spexisti intuearis et dum veneris saeculum per ignem iudicare noli me condemnare Amen [PrP1346, 89r Ad eadem faciem salvatoris Oratio]

Ave facies omnipotentis in throno dei sedentis ob reverentiam tuae faciei precor te miserere mei Salve sancta facies nostri redemptoris in qua nitet species divini splendoris impressa panniculo nivei candoris dataque Veronicae signum ob amoris Salve decus saeculi speculum sanctorum quod videre cupiunt spiritus iustorum atque nos in consortio iunge beatorum Ave nostra gloria in hac vita dura labili ac fragili cito transitura nos perduc ad patriam o felix figura ad videndam faciem Christi mente pura Esto nobis scutum quaesumus et iuvamen dulce refrigerium atque consolamen ut nobis non noceat hostile gravamen et ad futuram gloriam nos ducas amen [PrP1346, 88v; 88r Sanctus Iohannes papa XII composuit hanc orationem et concessit cuilibet eam dicenti inspiciendo faciem crucifixi cum x?x dierum indulgentiae Ad vultum Christi salutatio]

Ave facies praeclara quae pro nobis in crucis ara facta es sic pallida ... [Oratio ad Veronicam D521, 188va]

Ave frater spiritualis amicorum intime Comes dux et rex vitalis corporis et animae Esto mihi lux mentalis et a culpis exime Atque me de cunctis malis in hora mortis redime [LcG149, 136v: <Petitiones et locutiones animae ad angelum custodem suum... (6)> Ad nonam]

Ave fructus veri planta stella maris [Mn164, 107/104r Laus devota = CHEVALIER 23508]

Ave fuit prima salus ... [BerlinH348, 161v Lauda de la Madona: RH 1801]

Ave fuit prima salus qua vicitur hostis malus ... [Pal 1368, 46v oratio devota ad beatissimam v. Mariam: LHP 1, 183]

Ave fuit prima salus qua vicitur hostis malus ... Aperi nobis Maria caeli portas et gloria Amen [Incipit Ave Maria in cantu laus WLS10995, 175r: RH 1801 (Iacopone da Todi)]

Ave fuit prima salus qua vicitur hostis malus Ave mater o Maria pietatis tota pia ... fac me tecum permansurum per infinita saecula saeculorum Amen [Mn164, 100/86v Laus virginis Mariae = LHP II 250]

Ave fuit prima salus qua vincitur hostis malus [Mn164, 99/85v Laus devota ad virginema Mariam = RH 1801]

Ave gemma claritatis ad instar carbunculi Ave rosa paradisi more flagrans balsami ... Assistentes tuis festis caeli< iunge gaudiis Amen [Alia oratio pulchra ad eandem in rithmis MiB41, 10vb]

Ave Iesu Christe fili virginis Mariae verbum patris agnus dei salus mundi hostia sacra verbum caro fons pietatis Ave Iesu Christe laus angelorum gloria sanctorum visio pacis deitas integra verus homo flos et fructus virginis matris Ave Iesu Christe splendor patris princeps pacis ianua caeli panis vivus virginis partus vas puritatis Ave Iesu Christe lumen caeli principium mundi gaudium nostrum panis angelorum iubilus cordis rex et sponsus virginis matris Ave Iesu Christe via dulcis summa veritas praemium nostrum fons caritatis dulcor amoris requies nostra vita perhennis Amen [London, BL, Add. 16795, 263v Istae salutationes debent dici ante corpus Christi ed.: Wilmart 1923 = Wilmart, Auteurs, 24, nota 2 ] cfr Ave domine Iesu Christe

Ave Iesu Christe verbum patris filius virginis ... Agnus dei ... pacis dulcedo requies mea et vita perhennis Amen [Salutatio salvatoris Chicago, Newberry 82, 174r (= Cat. Saenger 152: Wilmart, Auteurs 412)]


1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   42


La base de datos está protegida por derechos de autor ©bazica.org 2016
enviar mensaje

    Página principal